Architronic  Rediscovery



LINEAMENTA

Leonis Baptistae Alberti


De lineamentis aedificiorum conscripturi, optima et elegantissima quaeque a peritissimis maioribus fuisse litteris tradita et quae in ipsis operibus faciundis esse observata animadverterimus, colligemus nostrumque hoc in opus transferemus. His etiam addemus, siquid nostro ingenio et pervestigandi cura et labore adinvenerimus, quod quidem usui futurum putemus. Sed cum huiusmodi rebus alioquin duris et asperis atque multa ex parte obscurissimis conscribendis me cupiam esse apertissimum et, quoad fieri possit, facilem et expeditissimum, nostro pro more explicabimus, quidnam sit, quod aggrediar. Nam hinc non negligendi rerum dicendarum fontes patebunt, unde caetera aequabiliore oratione diducantur.

Rem igitur sic ordiemur. Tota res aedificatoria lineamentis et structura constituta est. Lineamentorum omnis vis et ratio consumitur, ut recta absolutaque habeatur via coaptandi iungendique lineas et angulos, quibus aedificii facies comprehendatur atque concludatur. Atqui est quidem lineamenti munus et officium praescribere aedificiis et partibus aedificiorum aptum locum et certum numerum dignumque modum et gratum ordinem, ut iam tota aedificii forma et figura ipsis in lineamentis conquiescat. Neque habet lineamentum in se, ut materiam sequatur, sed est huiusmodi, ut eadem plurimis in aedificiis esse lineamenta sentiamus, ubi una atque eadem in illis spectetur forma, hoc est, ubi eorum partes et partium singularum situs atque ordines inter se conveniant totis angulis totisque lineis. Et licebit integras formas praescribere animo et mente seclusa omni materia; quam rem assequemur adnotando et praefiniendo angulos et lineas certa directione et connexione. Haec cum ita sint, erit ergo lineamentum certa constansque perscriptio concepta animo, facta lineis et angulis perfectaque animo et ingenio erudito.

Quod si velimus investigare, quidnam ipsum aedificium totaque structura per se sit, fortassis faciet ad rem, si considerabimus quibus primordiis quibusve progressibus inhabitandi sedes, quas aedificia nuncupant, olim coeperint atque excreverint. Qui si recte opinor, de tota hac re sic statuisse possumus.


REFERENCE

Leone Battista Alberti. L'Architettura (Milan: Il Polifilio, 1966), vol. 1, pp. 19-20.